monumenta.ch > Hieronymus > sectio 34 > sectio 6 > sectio 60 > sectio 69 > csg866.70 > sectio 63 > Psalmi, 55 > sectio 77 > sectio 1 > sectio 79 > 34 > cb125.140r > Z > Psalmi, 78 > bavPal.lat.1663.246 > sectio 14 > uwbM.p.th.f.69.36 > Psalmi, 74
Hieronymus, Psalmi, 73 <<<     >>> 75

Psalmus 74 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bnf11947.145 r
1 in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici
2 confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabnf11947.144 vbimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua
3 cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
4 liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma
5 dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu
6 nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem
7 quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus
8 quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat
9 quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae
10 ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob
11 et omnia cornua peccatorum bnf11947.145 v confringam et exaltabuntur cornua iusti

csg75.479

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik